monumenta.ch > Isidorus > sectio 552

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, T, 552
Inter Terram, et tellurem, et humum. Terra squalida est et inculta, tellus fructifera; humus autem, inferior, et deorsum, et humida . Unde et humati, sepulti. Generaliter autem ubique terra est, non ubique humus. Et in parietibus terra est, hoc est in lateribus, et non est humus. Humus autem terra humida est, et ab humore vocata, sicut et terra, quod naturali siccitate torreat, sicut et tellus. quod fructus eius tollimus.